- TRICINARII Equi
- TRICINARII Equiτῶν καλπαξόντων genus. Postquam enim Trepidantes seu Trepidarii equi, quos trotarios vulgo Galli vocant, arte delicate vehendi edocti erant, cuius inventi gloriam Parthis Vegetium vindicare supra vidimus: illi mediam quandam ambulaturam consequebantur inter asturcones et trepidantes, ac Latinis Tricenarii vel Tricinarii appellati sunt, inde Traqvenarios hodie iisdem Gallis corrupte vocantibus. Sic autem videntur dicti, quod tricinô spissôque gradu ambularent, vel quod in ambulando greslus intricenarent, h. e. intricarent, et crura volubiliter implicarent et explicarent. Tales enim equi non longis et extensis passibus plenôque gradu spatium carpunt, quod faciunt cantherii, sed gressibus intricatis et minutissime cribratis incedunt, genuumque crebrâ inflexione et alternis crurum voluminibus, gradu per minutias fractô, incessum suum celeriter im pediunt expediuntque, hinc Latinis Acupedes etiam ac Colatorii; Graecis σακκάξοντες quoque nuncupati: quas voces, si placet, vide, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Capitolin. c. 3. in Maximinis, ut et supra voce Tricae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.